Axe Phebus aureo
cb 71

Axe Phebus aureo celsiora lustrat
 et nitore roseo radios illustrat

Venustata cybele facie florente
 florem nato semele dat phebo favente

Aurarum suavium gratia iuvante
sonat nemus avium voce modulante

Philomena querule terea retractat
dum canendo merule carmina coaptat

Iam dionea leta chorea
sedulo resonat cantibus horum

Iamque dione iocis agone
 relevat cruciat corda suorum

Me quoque subtrahit illa sopori
 invigilareque cogit amori

Tela cupidinis aurea gesto
 ignem commertia corde molesto

Quod michi datur expavesco
quodque negatur hoc faveo
mente serena

Que michi cedit hanc caveo
que non obedit huic faveo
 sumque revera

fidelis seu peream
seu relever per eam

Que cupit hanc fugio
que fugit hanc cupio

plus rennuo debitum
plus feror in vetitum

plus libet illicitum
plus licet illibitum

O metuenda dione decreta
o fugienda venena secreta
fraude verenda doloque repleta

Docta furoris in estu punire
quos dat amoris amara subire
 plena livoris urentis et ire

Hinc michi fletus abundat
 hinc ora fletus inundat

Est michi pallor in ore
est quia fallor amore


 
RETOUR