Clauso Chronos et serato
cb 73

Clauso Chronos et serato
carcere ver exit
risu iovis reserato
 fatiem detexit
purpurato
floret prato
ver tenet primatum
ex algenti
 renitenti
specie renatum

Vernant veris ad amena
thima rose lilia
 hiis alludit filomena
melis et lascivia

Satiros hoc excitat
et driadum chorea
redivivis incitat
hoc ignibus napea
O cupido conscitus
hoc amor inovatur
hoc ego sollicitus
hoc michi mens servatur

Ignem alo tacitum
 amo nec ad placitum
ut quid contra libitum
cupio prohibitum
 votis venus meritum
 rite facit irritum
 trudit in interitum
quem rebar emeritum

Si quis amans per amare mereri
posset amari
posset amor michi velle mederi
tandem beari
quod faciles michi cerno medelas
posse parari
tot steriles ibi perdo querelas
absque levari

Hoc amor predicat
 hec macilenta
hoc sibi vendicat
absque perempta

Dum mala sentio summa malorum
 pectora saucia plena furorum
semina pellere nitor illorum

Est venus artibus usa nefandis
 dum bene palliat aspera blandis
 unguibus atrahit omnia pandis

Parce dato pia cypris agone
 et quia vincimur arma repone
 et quibus est venus est et dione


 


RETOUR