Pange lingua gloriose
cb 8

 Licet eger cum egrotis
et ignotus cum ignotis
fungar tamen vice cotis
jus usurpans sacerdotis
flete syon filie
presides ecclesie
imitantur hodie
christum a remqtis

Si privata degens vita
vel sacerdos vel levita
sibi dare vult petita
ac incedit via trita
previa fit pactio
symonis officio
cui succedit datio
et sic fit iezita

Iacet ordo clericalis
in respectu laicalis
sponsa christi fit mercalis
generosa generalis
veneunt altaria
venit eucharistia
cum sit nugatoria
gratia venalis
 

 Donum dei non donatur
nisi gratis conferatur
quod qui vendit vel mercatur
lepra syri vulneratur
quem sic ambit ambitus
ydolorum servitus
templo sancti spiritus
non compaginatur
 

 Si quis tenet hunc tenorem
frustra dicit se pastorem
nec se regit ut rectorem
rerum mersus in ardorem
hec est enim alia
sanguisuge filia
quam venalis curia
duxit in uxorem
 

In diebus iuventutis
timet annum senectutis
ne fortuna destitutis
desit ei splendor cutis
et dum querit medium
vergit in contrarium fallit
enim vitium
spetiem virtutis


 



 

RETOUR